- FABRILIS
- FABRILISArs, apud Gentiles praesidem Vulcanum habuit; qui proin cum malleo pingebatur, quod Arnob. traditum l. 6. quemadmodum idem in L. Caesiii nummo cum forcipe spectatur. Eidem Athenis sacra erant, Χάλκεια i. e, Aeraria, dicta: quae etsi, et ab Opificum aliis, celebrarentur, unde hoc festum Πανδημον vocabatur, i. e. totius populi, praecipue tamen id a Fabris fiebat. Et quidem primitus haec Minervae fuisse, dictum supra in voce Ergana. Utrius vero potius Numinis artificium hoc fuerit, si quaeratur, respondet Voss. Minervae, si per eam intelligas sapientiam divinam; Vulcani, si hoc capiatur iuxta historiam veterem, ut sit Tubalcainus, Fabrilis artis inventor; velut ex Mose praefatus Auctor ostendit, de Idolol. l. 2. c. 66. sed si φυσικῶς, pergit. Idem, malis considerare, sic quoque ratio se offert, cur Numen masculum, quale Vulcanus, huic praeficeretur Arti. Nam Vulcanus proprie fuit ignis fabrilis, et quae sequuntur, vide eum quoqueve de Idolol. l. 2. c. 66. et de Commissionibus Fabrorum, aliorumqueve Artificum, Athenis, quolibet anno publice institui solitis, infra ubi de Manuariis Artibus. de Fabrorum vero apud Romanos generibus variis, apud Laur. Pignor. Comm. de Servis, et Tit. Popmam de Operis Servor. de victu supra in voce Faba. Adde betas, Mart. in Xenys. l. 13. Epigr. 13. cuius epigraphe Betae.Ut sapiant fatuae fabrorum prandia betae:Et frictum cicer. ex iis, quae supra de Cicere diximus. Uti pileum malleo. Ita enim Arnob. d l. Cum pileo Vulcanus et malleo. Pileatos certe Fabros fuisse ferrarios, Arrian. docet Dissert. Epicteti l. 4. c. 8. Εἰ δ᾿οὕτω κωφὸς εἶ, καὶ τωφλὸς, ἵμνα μηδὲ τὸν ἥφαιςτον ὑπολαμβάνος καλὸν καλκέα ἂν μὴ τὸ κιλίον ἴδης περὶ τὴν κεφαλην` περικείμενον. Item perizoma. Idem ibid. οὐδεὶς δ᾿ ἐρεῖ ἐγὼ μουσικός εῖμι, ἄν πλῆκτρον καὶ κιθάραν ἀγοράση. οὐδ᾿ ἐγὼ χαλκεός εἰμι, ἄν πιλίον καὶ περίξωμα περίθηται. Quod fabrilem expeditionem vocat Arnob. ubi supra, fabrili expeditione succinctus, de eodem Vulcano loquens. Ceterum ferrariam exercentibus lippi, et rubentes plerunqueve oculi: Iuv. ubi de patre Demosthenis Sat. 10. l. 4. v. 130.—— ardentis massae Fuligine lippus.At de Fabrûm Centuriis, in prima apud Rom. Classe, vide Liv. l. 1. c. 43. et supra deque Fabrorum officinis plura infra in voce Leschae. Ex Fabro Ferrario Imp. habes infra in voce Mamurius; contra ex Rege Fabrum in Perseus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.